monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 5, 4
Hi autem quibus adhuc apostolicus inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant instituta, privatim ac peculiariter exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina.